monumenta.ch > Thomas de Aquino > 18
In libros Physicorum, IV, Lectio 17 <<<     >>> Lectio 19

Commentaria, In libros Physicorum, IV, Lectio 18

1 Postquam philosophus ostendit quid est tempus, hic determinat de 'nunc'. Et primo ostendit utrum sit idem nunc in toto tempore, vel aliud et aliud: quod supra in dubitatione positum fuit; secundo ex hoc ulterius assignat rationem eorum quae dicuntur de 'nunc', ibi: manifestum est autem et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit quod 'nunc' quodammodo est idem, et quodammodo non est idem; secundo exponit quod dixerat, ibi: ipsum autem nunc etc.; tertio probat, ibi: sequitur enim sicut dictum est et cetera.
2 Dicit ergo primo quod cum tempus sit numerus motus, sicut partes motus sunt semper aliae et aliae, ita et partes temporis: sed illud quod simul existit de toto tempore est idem, scilicet ipsum 'nunc'. Quod quidem secundum id quod est, idem est: sed ratione est alterum, secundum quod est prius et posterius: et sic 'nunc' mensurat tempus, non secundum quod est idem subiecto, sed secundum quod ratione est alterum et alterum, et prius et posterius.
3 Deinde cum dicit: ipsum autem nunc etc., exponit quod dixerat: et dicit quod ipsum 'nunc' quodammodo semper est idem, et quodammodo non idem. Inquantum enim semper consideratur ut in alio et alio secundum successionem temporis et motus, sic est alterum et non idem. Et hoc est quod supra diximus, quod 'ipsi est esse alterum'. Nam hoc est 'esse ipsi nunc', idest secundum hoc accipitur ratio ipsius, ut consideratur in decursu temporis et motus. Sed inquantum ipsum 'nunc' est quoddam ens, sic est idem subiecto.
4 Deinde cum dicit: sequitur enim sicut dictum est etc., probat quod dixerat. Et primo probat quod 'nunc' est idem subiecto, sed alterum et alterum ratione; secundo quod ipsum 'nunc' mensuret tempus, ibi: et notum autem maxime et cetera. Dicit ergo primo quod sicut supra dictum est, motus quantum ad continuitatem et prius et posterius, sequitur magnitudinem, et tempus motum. Imaginemur igitur secundum geometras, quod punctus motus faciat lineam: similiter oportebit esse aliquid idem in tempore, sicut est aliquid idem in motu. Si autem punctum suo motu faciat lineam, ipsum punctum quod fertur, est quo cognoscimus motum, et prius et posterius in ipso. Non enim motus percipitur nisi ex hoc, quod mobile aliter et aliter se habet: et secundum id quod pertinet ad praecedentem dispositionem mobilis, iudicamus prius in motu: secundum autem id quod pertinet ad sequentem dispositionem mobilis, iudicamus posterius in motu. Hoc ergo quod movetur, quo motum cognoscimus, et discernimus prius et posterius in ipso, sive sit punctum, sive sit lapis, sive quodcumque aliud, ex ea parte qua est quoddam ens, quodcumque sit, est idem, scilicet subiecto, sed ratione est alterum. Et hoc modo sophistae utuntur 'altero', cum dicunt Coriscum alterum esse in theatro et in foro, sic arguentes secundum sophisma accidentis: esse in foro est aliud ab eo quod est esse in theatro; sed Coriscus est nunc in foro, nunc in theatro; ergo est alius a se. Sic igitur patet quod id quod movetur est alterum secundum rationem, in eo quod est alibi et alibi, licet sit idem subiecto. Sed sicut tempus sequitur ad motum, ita ipsum 'nunc' sequitur ad id quod fertur. Et hoc probat, quia per mobile cognoscimus prius et posterius in motu. Cum enim invenimus mobile in aliqua parte magnitudinis per quam movetur, iudicamus quod motus qui fuit per unam partem magnitudinis, prius praeteriit, et per aliam partem magnitudinis post sequetur. Et similiter in numeratione motus, quae fit per tempus, id quod distinguit prius et posterius temporis, est ipsum 'nunc', quod est terminus praeteriti et principium futuri. Sic igitur se habet 'nunc' ad tempus, sicut mobile ad motum: ergo secundum commutatam proportionem, sicut tempus ad motum, ita et 'nunc' ad mobile. Unde si mobile in toto motu est idem subiecto, sed differt ratione, oportebit ita esse et in 'nunc', quod sit idem subiecto et aliud et aliud ratione: quia illud quo discernitur in motu prius et posterius, est idem subiecto, sed alterum ratione, scilicet mobile; et id secundum quod numeratur prius et posterius in tempore est ipsum 'nunc'.
5 Ex hac autem consideratione de facili potest accipi intellectus aeternitatis. Ipsum enim 'nunc', inquantum respondet mobili se habenti aliter et aliter, discernit prius et posterius in tempore, et suo fluxu tempus facit, sicut punctus lineam. Sublata igitur alia et alia dispositione a mobili, remanet substantia semper eodem modo se habens. Unde intelligitur 'nunc' ut semper stans, et non ut fluens, nec habens prius et posterius. Sicut igitur 'nunc temporis' intelligitur ut numerus mobilis, ita 'nunc aeternitatis' intelligitur ut numerus, vel potius ut 'unitas rei' semper eodem modo se habentis.
6 Deinde cum dicit: et notum etc., ostendit unde habeat nunc mensurare tempus. Et dicit quod hoc ideo est, quia id quod est maxime notum in tempore, 'nunc' est; et unumquodque mensuratur per id quod est maxime notum sui generis, ut dicitur in X Metaphys. Et hoc etiam ostendit ex habitudine motus ad mobile: quia motus cognoscitur per id quod movetur, et loci mutatio per id quod localiter fertur, quasi minus notum per magis notum. Quod ideo est, quia id quod movetur est 'hoc aliquid', idest res quaedam per se stans; quod non convenit motui. Unde mobile est notius motu, et per mobile cognoscitur motus: et similiter tempus per ipsum 'nunc'. Et sic concludit conclusionem principaliter intentam, quod id quod dicitur 'nunc', semper est idem quodammodo, et quodammodo non; quia similiter est de mobili, ut dictum est.
7 Deinde cum dicit: manifestum est autem etc., assignat rationem eorum quae dicuntur de 'nunc'; et primo eius quod dicitur, quod nihil est temporis nisi 'nunc'; secundo eius quod dicitur, quod 'nunc' dividit et continuat temporis partes, ibi: et continuum iam etc.; tertio eius quod dicitur, quod nunc non sit pars temporis, ibi: et adhuc manifestum et cetera.
8 Dicit ergo primo manifestum esse, quod si non sit tempus, non erit 'nunc'; et si non erit 'nunc', non erit tempus. Et hoc ex habitudine motus ad mobile. Sicut enim loci mutatio et id quod fertur, sunt simul; sic et numerus eius quod fertur, simul est cum numero localis motus: sed tempus est numerus loci mutationis, ipsum autem 'nunc' comparatur ad id quod fertur, non quidem sicut numerus (quia 'nunc' indivisibile est), sed sicut 'unitas numeri'. Relinquitur igitur quod tempus et 'nunc' non sunt sine invicem. Attendendum est autem quod tempus semper comparatur loci mutationi, qui est primus motuum: tempus enim est numerus primi motus, ut dictum est.
9 Deinde cum dicit: et continuum iam tempus etc., assignat rationem eius quod dicitur, quod tempus continuatur et dividitur secundum 'nunc'. Et primo ex parte motus et mobilis; secundo ex parte lineae et puncti, ibi: sequitur autem et hoc et cetera. Dicit ergo primo quod iam ex praedictis patet, quod tempus est continuum 'ipsi nunc', idest per ipsum nunc, et dividitur secundum ipsum. Et hoc etiam consequens est ad id quod invenitur in loci mutatione, cuius numerus est tempus, et in eo quod fertur secundum locum, cui respondet ipsum 'nunc'. Manifestum est enim quod omnis motus habet unitatem ab eo quod movetur: quia scilicet illud quod movetur est unum et idem manens in toto motu; et non est indifferenter id quod movetur, uno motu manente, quodcumque ens, sed illud idem ens quod prius incepit moveri: quia si esset aliud ens quod postea moveretur, deficeret primus motus, et esset alius motus alterius mobilis. Et sic patet quod mobile dat unitatem motui, quae est eius continuitas. Sed verum est quod mobile est aliud et aliud secundum rationem. Et per hunc modum distinguit priorem et posteriorem partem motus: quia secundum quod consideratur in una ratione vel dispositione, cognoscitur quod quaecumque dispositio fuit in mobili ante istam signatam, pertinebat ad priorem partem motus; quaecumque autem post hanc erit, pertinebit ad posteriorem. Sic igitur mobile et continuat motum et distinguit ipsum. Et eodem modo se habet 'nunc' ad tempus.
10 Deinde cum dicit: sequitur autem et hoc etc., assignat eiusdem rationem ex parte lineae et puncti. Et dicit quod hoc quod dictum est de tempore et 'nunc', consequitur quodammodo ad id quod invenitur in linea et puncto: quia punctum continuat lineam, et distinguit ipsam inquantum est principium unius partis et finis alterius. Sed tamen differenter se habet in linea et puncto, et tempore et 'nunc'. Quia punctum est quoddam stans, et linea similiter: unde potest homo accipere idem punctum bis, et uti eo 'ut duobus', ut scilicet principio et ut fine. Et cum sic utimur puncto ut duobus, accidit quies; sicut patet in motu reflexo, in quo id quod erat finis primi motus est principium secundi motus reflexi. Et propter hoc probatur infra in octavo, quod motus reflexus non est continuus, sed intercidit quies media. Sed ipsum 'nunc' non est stans, propter id quod respondet mobili, quod semper fertur durante motu; et propter hoc oportet 'nunc' esse semper alterum et alterum secundum rationem, ut supra dictum est. Et ideo, cum tempus sit numerus motus, non hoc modo numerat motum, quod aliquid idem temporis accipiatur ut principium unius et finis alterius; sed magis numerat motum accipiendo duo ultima temporis, scilicet duo 'nunc', quae tamen non sunt partes eius. Et quare competat iste modus numerandi in tempore magis quam alius, quo per punctum numerantur partes lineae, inquantum est principium et finis, ratio est quae dicta est, quia secundum hunc modum utitur aliquis puncto ut duobus; et sic accidit quies media, quae non potest esse in tempore et in motu. Non tamen intelligendum est per id quod dicitur, quod idem 'nunc' non sit principium futuri et finis praeteriti, sed quod non percipimus tempus numerando motum per unum 'nunc', sed magis per duo, ut dictum est: quia sequeretur quod in numeratione motus idem 'nunc' sumeretur bis.
11 Deinde cum dicit: et adhuc manifestum quod nulla pars etc., assignat rationem eius quod dicitur, quod 'nunc' non est pars temporis. Et dicit manifestum esse quod 'nunc' non est pars temporis, sicut neque id per quod distinguitur motus, est pars motus, scilicet aliqua dispositio signata in mobili; sicut etiam nec puncta sunt partes lineae. Duae enim lineae sunt partes unius lineae. Manifestat autem proprietates ipsius temporis ex motu et linea: quia, sicut dictum est supra, motus est continuus propter magnitudinem, et tempus propter motum. Concludit ergo finaliter, quod ipsum 'nunc' secundum quod est terminus quidam, non est tempus, sed accidit tempori, ut terminus terminato: sed secundum quod tempus vel 'nunc' numerat alia, sic etiam 'nunc' est numerus aliorum quam temporis. Et huius ratio est, quia terminus non est nisi eius cuius est terminus; sed numerus potest esse diversorum, sicut numerus decem equorum numerus est et aliarum rerum. Sic igitur 'nunc' est terminus solius temporis, sed est numerus omnium mobilium quae moventur in tempore.
Thomas de Aquino HOME

ubbf_ii_0029.50r

In libros Physicorum, IV, Lectio 17 <<<     >>> Lectio 19
monumenta.ch > Thomas de Aquino > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik